149. Quod per "Filium Dei" (7) significetur Divinum Verum, quia per "filios" in Verbo significantur vera; proinde per "Filium Dei," Divinum Verum. Inde per Filium Dei ab aeterno intelligitur Divinum procedens, quod vocatur Divinum Verum, ex quo caelum; et inde quoque Dominus in mundo fuit Divinum Verum, quod postea ab Ipso processit. Inde est quod illi dicantur "filii Dei," qui recipientes Divini Veri sunt.