108. Dixi spiritibus, qui dicebant se credere tres Personas, et usque unum Deum quia una essentia seu substantia est (3) tribus, "(4) Quid opus est termino metaphysico essentia et substantia?" ut per id persuaderem. "(5) Consule cogitationes, Annon cogites tres Deos? et annon sic credis tres Deos? An cogitas usquam metaphysice?" Et expertum quod sic esset; nam si tres Personae, sunt tres Dii. Terminus ille non aliud involvit [quam] quod (6) unanimes, aut quod unus vult velit alius, et quod unus (7) facit (8) velit alius; et tum proprietates differunt; et tum petitur Pater propter Filium, et aditur Spiritus Sanctus propter illustrationem; Pater adoratur propter creationem, Filius propter redemptionem, Spiritus Sanctus propter illustrationem. Annon hoc (9) liceret si Deus esset tres (10) Personae? et quisque unus et alter est quoad opera.