Conjugial Love (Chadwick) n. 98

Previous Number Next Number See English 

98. IX: Quod Amor sexus apud hominem non sit origo amoris conjugialis, sed quod sit primum ejus, ita sicut est externum naturale, cui implantatur internum spirituale. Agitur hic de Amore vere conjugiali, et non de Amore vulgari qui etiam conjugialis{1} vocatur, et apud quosdam non aliud est quam Amor sexus limitatus; amor autem vere conjugialis solum est apud illos, qui avent sapientiam, et inde plus et plus progrediuntur in illam; hos Dominus praevidet, et illis Amor conjugialem providet; qui amor quidem inchoat apud illos ab Amore sexus, seu potius per hunc amorem, sed usque non oritur ex illo; oritur enim sicut sapientia promovet gradum et prodit in lucem apud illum; nam sapientia et ille amor sunt individui comites. [2] Quod Amor conjugialis inchoet per amorem sexus, est quia antequam consors invenitur, amatur sexus communiter, ac spectatur visu amabili; et agitur civili moralitate cum illo; est enim adolescens in Electione, et tunc ex insita inclinatione ad conjugium cum una, quae latet in adyto mentis ejus, blande calescit ejus externum; et quia determinationes ad conjugium protrahuntur ex variis causis usque ad mediam juventutem, ac interea initium illius amoris est sicut libido, quae apud aliquos abit in amorem sexus actualiter, at usque apud illos non remittitur fraenum ejus ulterius quam quantum conducit sanitati: sed haec dicta sunt de Sexu masculino, quia huic illecebra est, quae actualiter accendit, non autem de Sexu foeminino. [3] Ex his patet, quod Amor sexus non sit origo Amoris vere conjugialis, sed quod sit primum ejus tempore, non autem fine; quod enim primum fine est, hoc in mente et ejus intentione est primum, quia primarium; sed ad hoc primum non acceditur nisi quam successive per media; haec non sunt prima in se, sed modo promoventia ad primum in se. @1. Prima editio: conjugalis Sed vox conjugalis apparet solummodo septies in Swedenborgii scriptis theologicis, quinquies in duobus locis, quorum utrumque sumptum est ab priori opere in quo vox scripta fuit conjugialis. Cf. Veram Christianam Religionem n. 805 cum Continuatione de Ultimo Judicio n. 51; et ibidem n. 847 cum De Amore Conjugiali n. 534. Ex quibus patet quod conjugalis in illis locis sit error typographi pro conjugiali.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church