Conjugial Love (Chadwick) n. 96

Previous Number Next Number See English 

96. Quod Amor conjugialis sit proprius homini, est quia solus homo potest spiritualis fieri, potest enim intellectum suum elevare supra amores suos naturales, et ex altitudine illa videre illos infra se, et judicare de illis, quales sunt, et quoque emendare, castigare et removere illos; hoc non potest ullum animal, nam amores hujus prorsus uniti sunt cum ejus scientia connata, quare haec non potest elevari in intelligentiam, et minus in sapientiam; unde animal ab amore scientiae suae insito fertur sicut caecus per plateas a cane; haec causa est, quod Amor conjugialis sit proprius homini: potest etiam vocari nativus et germanus homini, quia homini inest facultas sapiendi, cum qua hic amor unum facit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church