86. Quod Bonum et Verum in subjectis creatis sint secundum cujusvis formam, est quia omne subjectum recipit influxum secundum illam; Conservatio totius non est aliud quam perpetuus influxus Divini Boni et Divini Veri in formas a se creatas, sic enim subsistentia seu conservatio est perpetua existentia seu creatio. Quod omne subjectum recipiat influxum secundum suam formam, illustrari potest per varia; ut per influxum caloris et lucis e Sole in omnis generis Vegetabilia; quodlibet ex his recipit illum secundum suam formam, ita omnis arbor secundum suam, omne virgultum secundum suam, omnis herba et omne gramen secundum suam; influxus est similis in omnia, sed receptio, quia est secundum formam, facit ut quaelibet species maneat sua species: idem hoc etiam illustrari potest per influxum in omnis generis Animalia secundum cujusvis formam. Quod influxus sit secundum cujusvis formam, etiam a Rustico potest videri, si attendit ad varia Instrumenta soni, ad fistulas, tibias, tubas, buccinas, et organa, quod haec sonent ex simili afflatu seu influxu aeris secundum suas formas.