Conjugial Love (Chadwick) n. 84

Previous Number Next Number See English 

84. I: Quod Bonum et Verum sint universalia creationis, et inde in omnibus creatis; sed quod in subjectis creatis sint secundum cujusvis formam. Quod Bonum et Verum sint universalia Creationis, est quia illa duo sunt in Domino Deo Creatore, imo sunt Ipse, est enim Ipsum Divinum Bonum et Ipsum Divinum Verum; sed lucidius in perceptionem intellectus et sic in ideam cogitationis cadit, si pro Bono dicatur Amor, et pro Vero dicatur Sapientia, proinde quod in Domino Deo Creatore sit Divinus Amor et Divina Sapientia, et quod haec sint Ipse, hoc est, quod sit Ipse Amor et Ipsa Sapientia; haec duo enim sunt idem cum Bono et Vero; causa est, quia Bonum est Amoris, et Verum est Sapientiae, Amor enim consistit ex bonis, et Sapientia ex veris. Quoniam haec duo et illa duo unum idem sunt, in sequentibus nunc haec nunc illa dicentur, ac per utraque simile intelligitur. Hoc praeliminariter hic dicitur, ne intellectus in sequentibus, ubi dicuntur, diversum percipiat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church