Conjugial Love (Chadwick) n. 70

Previous Number Next Number See English 

70. VII: Sed quod non alii in illum amorem veniant, et in illo esse possint, quam qui adeunt Dominum, ac vera Ecclesiae amant, et bona ejus faciunt. Quod non alii in illum amorem veniant, quam qui adeunt Dominum, est quia Conjugia Monogamica, quae sunt unius viri cum una uxore, correspondent Conjugio Domini et Ecclesiae, et quia ortus illorum est ex Conjugio boni et veri, de quibus supra n. 60 et 62. Quod ex hoc ortu, et illa Correspondentia sequatur, quod Amor vere conjugialis sit a Domino, ac illis qui directe Ipsum adeunt, non potest confirmari ad plenum, nisi in specie de duobus illis arcanis transigatur, quod fiet in Transactionibus, quae hanc proxime excipiunt, quarum una erit de Origine Amoris conjugialis ex Conjugio boni et veri; ac altera de Conjugio Domini et Ecclesiae, et de ejus Correspondentia: quod ex his sequatur, quod Amor conjugialis sit apud hominem secundum statum Ecclesiae apud illum, etiam ibi videbitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church