Conjugial Love (Chadwick) n. 64

Previous Number Next Number See English 

64. IV: Quod ille Amor ex sua Origine, et ex sua Correspondentia [spectatus],{1} sit coelestis, spiritualis, sanctus, purus, et mundus prae omni amore, qui a Domino est apud Angelos Coeli et apud homines Ecclesiae. Quod Amor conjugialis ex sua Origine, quae est Conjugium boni et veri, sit talis, mox supra paucis confirmatum est, sed ibi solum praelibatum; similiter quod Amor ille talis sit ex Correspondentia ejus cum Conjugio Domini et Ecclesiae: haec duo Conjugia, ex quibus ut surculus descendit Amor conjugialis, sunt ipsae sanctitates; quare si recipitur ex suo Auctore, qui est Dominus, sequitur sanctitas ex Ipso, quae continue decantat et purificat illum; si tunc in hominis voluntate est desiderium et nisus ad illum, fit ille amor mundus et purus indies in perpetuum. [2] Amor conjugialis vocatur coelestis et spiritualis, quia est apud Angelos coelorum, apud Angelos supremi Coeli coelestis, quia illi Angeli vocantur coelestes, et apud Angelos infra illud coelum est ille spiritualis, quia hi Angeli vocantur Spirituales; ita vocantur illi Angeli, quia Coelestes sunt Amores et inde Sapientiae, ac Spirituales sunt Sapientiae et inde Amores; simile est conjugiale illorum. [3] Nunc quia Amor conjugialis est apud Angelos coelorum tam superiorum quam inferiorum, ut quoque in Primo Paragrapho de Conjugiis in Coelo ostensum est, constat quod ille sanctus et purus sit. Quod ille Amor in sua essentia ex sua derivatione spectatus sit sanctus et purus prae omni amore apud angelos et apud homines, est quia ille est sicut caput reliquorum amorum; de qua ejus eminentia, in nunc sequente Articulo aliqua dicentur. @1. Sic in art. IV, n. 57 supra, et in Indice.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church