Conjugial Love (Chadwick) n. 530

Previous Number Next Number See English 

530. V. Quod sic cuivis imputetur amor scortatorius; videlicet, non secundum facta, qualia in externis coram hominibus apparent, imo nec qualia coram judice, sed qualia apparent in internis coram Domino, et ab Ipso coram angelis, quod est secundum quale voluntatis et quale intellectus hominis in illis. Dantur variae circumstantiae in Mundo, quae crimina mitigant et excusant, tum quae aggravant et incusant; at usque imputationes post mortem non fiunt secundum circumstantias quae sunt externae facti, sed secundum internas mentis; et hae spectantur secundum statum Ecclesiae apud unumquemvis; ut pro exemplo, homo voluntate ac intellectu impius, qui est, cui non timor Dei, nec amor proximi, et inde nec reverentia pro aliqua sanctitate Ecclesiae; ille post mortem fit reus omnium criminum, quae corpore fecit, nec fit recordatio benefactorum ejus; quoniam cor ejus, a quo illa ut a fonte scaturiverunt, aversum fuit a Coelo, et conversum ad infernum, et acta profluunt ex loco habitationis cordis cujusvis; [2] ut hoc intelligatur, referam arcanum; Coelum est in innumerabiles societates distinctum, similiter ex opposito Infernum; et cujusvis hominis Mens secundum voluntatem et inde intellectum ejus, in una Societate actualiter habitat, et cum illis ibi similiter intendit et cogitat; si Mens in aliqua societate Coeli est, tunc intendit et cogitat similiter cum illis ibi; si in aliqua societate Inferni est, similiter cum illis ibi; sed quamdiu homo in Mundo vivit, tamdiu migrat ab una Societate in alteram secundum mutationes affectionum voluntatis et inde cogitationum mentis suae; at post mortem colliguntur peregrinationes ejus, et ex collectis in unum designatur ei locus, si malus in Inferno, si bonus in Coelo: [3] nunc quia omnibus in Inferno est voluntas mali, ex ea spectantur omnes ibi, et quia omnibus in Coelo est voluntas boni, ex ea spectantur omnes ibi, quare secundum quale cujusvis voluntatis et intellectus fiunt imputationes post mortem. Simile fit cum Scortationibus, sive sint Fornicationes, sive Pellicatus, sive Concubinatus, sive Adulteria,{1} quoniam illa cuivis imputantur, non secundum facta, sed secundum statum mentis in factis; facta enim sequuntur Corpus in tumulum, at Mens resurgit. @1. Prima editio: Adulteria;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church