Conjugial Love (Chadwick) n. 521

Previous Number Next Number See English 

521. His adjicietur hoc Memorabile. Aperiebatur mihi oculus, et vidi Sylvam opacam, et ibi turbam Satyrorum; Satyri erant quoad pectora hirsuti, et quoad pedes quidam sicut Vituli, quidam sicut Pantherae, et quidam sicut Lupi, ac ferini ungues loco digitorum in plantis. Hi sicut ferae discurrebant vociferantes, "ubi foeminae;" et tunc visa sunt Scorta quae exspectabant illos; haec quoque diversimode monstrosa erant: Satyri accurrebant, et illas prehendebant, detrahentes in Cavernam, quae in medio sylvae alte sub terra erat; et supra terram circum circa Cavernam jacebat magnus Serpens flexus in spiram, qui in Cavernam inflabat venenum; in ramis sylvae supra serpentem crocitabant et ululabant aves noctis ferales. Sed haec non viderunt Satyri et Scorta, quia erant correspondentiae lasciviarum illorum, et sic apparentiae solitae e longinquo. [2] Postea exibant e Caverna, et intrabant in quandam humilem casam, quae erat lupanar; et tunc separati a scortis inter se loquebantur, ad quae intendi aurem; loquela enim in Mundo spirituali audiri potest e distanti sicut in praesenti, quoniam extensum spatii ibi est modo apparentia; loquebantur de Conjugiis, de Natura et de Religione: de Conjugiis loquebantur illi, qui quoad pedes apparebant sicut Vituli, et dixerunt, "quid Conjugia nisi Adulteria licita; et quid dulcius quam hypocrises scortatoriae, ac elusiones maritorum;" ad haec reliqui in cachinnis applaudebant{1} manibus. De Natura loquebantur Satyri, qui quoad pedes apparebant ut Pantherae, et dicebant, "quid aliud est quam natura; quodnam discrimen est inter hominem et bestiam, quam quod homo possit articulate loqui, et bestia sonore; estne utrique vita ex calore, ac intellectus ex luce, operante natura;" ad haec reliqui clamabant, "heu loquimini ex judicio." De Religione loquebantur, qui quoad pedes apparebant sicut Lupi; dicentes, "quid Deus aut Divinum nisi intimum naturae operans; quid Religio nisi inventum ad captandum et ligandum vulgus;" ad haec reliqui vociferabantur, "Bravo." [3] Aliquibus momentis post, eruperunt, et in eruptione viderunt me e longinquo intentis oculis ad illos spectantem; ex quo exacerbati e Sylva excurrerunt, et minaci vultu accelerabant cursum ad me; ajebant, "cur hic consistis et attendis ad nostros susurros;" et respondi, "cur non; quid prohibet; erant loquelae;" et retuli quae ab illis audivi; ex hoc sedabantur animi illorum, quod erat ex timore ne divulgarentur; et tunc incipiebant modeste loqui, et pudice agere; ex quo cognovi quod non ex vili plebe, sed ex prosapia digniore fuerint; et tunc narravi illis, quod viderim illos in Sylva ut Satyros, viginti ut Satyros vitulinos, sex ut Satyros pantherinos,{2} et quatuor ut Satyros lupinos; erant numero triginta: [4] hoc mirati sunt quia ipsi se ibi non viderunt nisi ut homines, similiter ut se videbant hic apud me; et instruxi, quod ita apparuerint e longinquo ex libidine scortatoria, et quod Satyriaca haec forma esset forma adulterii dissoluti, et non forma personae: causam dixi hanc, quod unaquaevis concupiscentia mala sistat similitudinem sui in quadam forma, quae non conspicitur ab ipsis, sed a stantibus ad distantiam; et dixi, "ut credatis, emittite aliquos e vobis in Sylvam illam, ac vos permanete hic, et aspectate;" ac fecerunt ita, et emiserunt duos, et juxta Casam lupanarem illam viderunt illos prorsus ut Satyros, et cum redibant, salutabant illos Satyros, et dixerunt, "o qualia ludibria:" cum in risu erant, jocatus sum cum illis varia, et narravi, quod Adulteros etiam viderim ut porcos; et tunc recordatus sum Fabulae de Ulysse et Circe,{3} quod haec Ulyssis comites et famulos consperserit herbis hecateis, et contigerit virga magica, et converterit in porcos, forte in Adulteros, quia non potuit ulla arte convertere aliquem in porcum; postquam ad haec et similia solverunt cachinnos, quaesivi, num sciant ex quibus Regnis in Mundo fuerant; dixerunt, quod ex variis, et nominabant Italiam, Poloniam, Germaniam, Angliam, Sueciam; et quaesivi num aliquem inter se viderint ex Hollandia, et dixerunt, non aliquem. [5] Post haec converti sermonem ad seria, et interrogavi, num usquam cogitaverint quod Adulterium sit peccatum; responderunt, "quid peccatum; non scimus quid hoc:" interrogavi, num usquam meminerint quod Adulterium esset contra sextum praeceptum Decalogi; responderunt, "quid Decalogus; estne Catechesis; quid nobis viris cum puerili illo codicillo:" interrogavi, num usquam cogitaverint aliquid de Inferno; responderunt, "quis inde ascendit et narravit:" interrogavi, num aliquid in Mundo cogitaverint de vita post mortem; dixerunt, "simile quod de bestiis, et quandoque simile quod de larvis, quae si ex cadaveribus exhalantur, diffluunt:" porro interrogavi, numne de his et illis aliquod audiverint a Sacerdotibus; responderunt quod modo attenderint ad sonum loquelae illorum, et non ad rem, et quid haec. [6] Ex his stupefactus dixi ad illos, "convertite faciem et aciem ad medium sylvae, ubi Caverna, in qua fuistis;" et converterunt se, ac viderunt magnum illum Serpentem circum illam flexum in spiram, ac insufflantem venenum, et quoque funestas aves in ramis supra illum; et quaesivi, "quid videtis;" sed territi facti nihil responderunt; et dixi, "vidistisne horrendum; scitote, quod hoc sit repraesentativum adulterii in libidinis suae flagitio." Subito tunc quidam Angelus adstitit; erat Sacerdos, et aperuit Infernum in Plaga occidentali, in quod tandem colliguntur tales; et dixit, "conspicite illuc;" et viderunt Stagnum sicut igneum; et cognoverunt ibi aliquos in Mundo amicos, qui invitabant illos ad se. His visis et auditis averterunt se, et proripuerunt se e conspectu meo, et recesserunt a Sylva, sed observabam gressus illorum, quod simularent recessum, sed quod per ambages in Sylvam reverterentur. @1. Prima editio: applaudebent$ @2. Prima editio: parthetinos,$ @3. Prima editio: Medea,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church