Conjugial Love (Chadwick) n. 52

Previous Number Next Number See English 

52. Quod Conjugia in Coelis sint absque prolificatione, sed quod pro illa sit prolificatio spiritualis, quae est amoris et sapientiae, est quia apud illos qui in Mundo spirituali{1} sunt, tertium deest, quod est naturale, et hoc est continens spiritualium, ac spiritualia absque suo continente non consistunt, quemadmodum illa quae procreantur in Mundo naturali; ac spiritualia in se spectata se referunt ad Amorem et Sapientiam, quare haec sunt, quae ex conjugiis illorum nascuntur. Dicitur quod haec nascantur, quia Amor conjugialis perficit Angelum, unit enim illum cum sua consorte, unde fit plus et plus homo, nam, ut supra dictum est, duo Conjuges in Coelo non sunt duo sed unus Angelus; quare per Conjugialem unitionem se implent humano, quod est velle sapere, ac amare id quod sapientiae est. @1. Prima editio: spitituali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church