Conjugial Love (Chadwick) n. 513

Previous Number Next Number See English 

513. De Libidine seducendi Innocentias Libido seducendi Innocentias, non est Libido deflorationis, nec libido violationis, sed est peculiaris et singularis per se; datur imprimis apud dolosos. Foeminae, quae apparent illis ut innocentiae, sunt quae malum scortationis ut enorme peccatum reputant, et quae sic castitati et simul pietati student; ad has ardent: in Regnis Religionis Catholicae sunt Virgines monasteriales; quia has credunt prae omnibus reliquis pias innocentias, has spectant ut libidinis suae cupedias et lautitias. Ut has aut illas seducant, quia dolosi sunt, primum excogitant artes, et dein, postquam illis genium suum imbuerant, absque retractione a pudore sicut a natura illas exercent: artes imprimis sunt simulationes innocentiae, amoris, castitatis et pietatis; per has et per alias astutias intrant in interiorem amicitiam illarum, et inde in amorem, et hunc per varias persuasiones et simul insinuationes a spirituali vertunt in naturalem, ac postea per irritationes in corporeo carnalem, et tunc ex lubitu possident illas; quibus peractis gaudent corde, ac violatas irrident.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church