Conjugial Love (Chadwick) n. 511

Previous Number Next Number See English 

511. De Libidine Violationis Per Libidinem violationis non intelligitur Libido deflorationis; haec libido est violatio virginitatum, non autem virginum, dum fit ex consensu; at Libido violationis, de qua hic agitur, recedit ex consensu, et exasperatur ex dissensu; et est ardor violandi foeminas quascunque, quae prorsus renuunt, et violenter renituntur; sive sint virgines, sive viduae, sive uxores; sunt sicut latrones et piratae, qui delectantur raptis et praedatis, et non donatis et juste acquisitis; et sunt sicut malefactores, qui inhiant illicitis et vetitis, et aspernantur licita et concessa: violatores hi prorsus aversantur consensum, et exardescunt ex repugnantia, quam si non internam animadvertunt, illico libidinis illorum ardor, sicut ignis ex injecta aqua, exstinguitur. Notum est, quod uxores non ex spontaneo se arbitriis maritorum suorum quoad effectus amoris ultimos submittant, et quod ex prudentia repugnent sicut ad violationes, propter finem ut auferant maritis frigus a communi ex jugi licito, et quoque ex idea lasciviae de illis, oriundum: et hae repugnantiae, tametsi accendunt, usque non sunt causae, sed modo sunt initia hujus libidinis: causa ejus est, quod postquam amor conjugialis, et quoque amor scortatorius per exercitia, obsoleverunt, ut reparentur, velint ignescere per absolutas repugnantias: haec Libido ita incepta crescit postea, et sicut crescit, omnes limites amoris sexus spernit et rumpit, et exterminat se, et ab amore lascivo corporeo et carneo fit cartilagineus et osseus, et tunc ex periosteis, quae sensu acuto gaudent, fit acutus. Sed usque haec libido rara est, quia non datur nisi apud illos, qui conjugium iniverant, et tunc scortationes, usque dum obsoletae factae sunt, exercuerant: praeter hanc naturalem causam hujus libidinis, datur etiam causa spiritualis, de qua aliquid in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church