Conjugial Love (Chadwick) n. 50

Previous Number Next Number See English 

50. VI: Quod tunc detur viro uxor conveniens, ac foeminae maritus similiter.{1} Causa est, quia non alii Conjuges possunt recipi in Coelum, ut ibi maneant, nisi qui interius uniti sunt, aut uniri possunt sicut in unum, nam ibi duo Conjuges non vocantur duo, sed unus Angelus; quod intelligitur per Domini verba, quod non sint duo amplius, sed una caro. Quod non alii Conjuges recipiantur in Coelum, est quia non alii possunt ibi cohabitare, hoc est, simul esse in una domo, inque cubiculo et toro; omnes enim qui in Coelis sunt, consociati sunt secundum affinitates et propinquitates amoris, et secundum has sunt habitationes illis; nam in Mundo spirituali non sunt spatia, sed sunt apparentiae spatiorum, et hae sunt secundum status vitae illorum, et status vitae sunt secundum status amoris; quare non potest aliquis ibi morari nisi in sua domo, quae illi providetur et designatur secundum quale ejus amoris; si alibi, laborat pectore et anhelitu; et non possunt duo cohabitare in eadem domo, nisi sint similitudines; et prorsus non Conjuges, nisi sint inclinationes mutuae; si sunt inclinationes externae et non simul internae, ipsa domus seu ipse locus separat, rejicit, et abigit illos: haec est causa, quod illis, qui post praeparationem introducuntur in Coelum, provideatur Conjugium cum consorte, cujus anima inclinat ad unionem cum alterius, adeo ut non velint duae vitae esse sed una: haec causa est, quod post separationem detur viro uxor conveniens, et foeminae maritus similiter. @1. Prima editio: similiter.:$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church