Conjugial Love (Chadwick) n. 438

Previous Number Next Number See English 

438. XIII: Quod homo se convertere possit ad quam sphaeram libet, sed quod quantum se convertit ad unam, tantum avertat se ab altera. Homo creatus est, ut ex libero secundum rationem, ac prorsus sicut a se, agat quod agit; absque his duobus non foret homo, sed bestia; non enim reciperet aliquid influum e Coelo ad se, ac id sibi appropriaret ut suum, et inde non posset ei aliquid vitae aeternae inscribi; hoc enim erit ei inscriptum ut ejus, ut sit suus; et quia non datur aliquod liberum ad unam partem, nisi etiam simile sit ad alteram, sicut nulla trutinatio nisi lances ex aequilibrio possint utrinque protendi, ita [non datur aliquod liberum homini ex ratione accedere ad bonum] nisi liberum sit homini ex ratione etiam accedere ad malum, sic a dextro ad sinistrum et a sinistro ad dextrum, similiter ad Sphaeram infernalem, quae est sphaera adulterii, sicut ad Sphaeram coelestem quae est conjugii.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church