426. III. Quod Amor Scortatorius sit oppositus Amori conjugiali, sicut Naturalis homo in se spectatus est oppositus Spirituali homini. Quod Homo naturalis et spiritualis sint sibi oppositi, usque ut unus non velit quod alter, imo quod inter se pugnent, in Ecclesia notum est, sed usque nondum explanatum; quid ergo discriminat Spiritualem et Naturalem, et excitat hunc contra illum, dicetur: Naturalis homo est, in quem unusquisque, dum adolescit, primum introducitur, quod fit per scientias et cognitiones, ac per rationalia intellectus; at Spiritualis homo est, in quem ille introducitur per Amorem faciendi usus,{1} qui amor etiam vocatur Charitas; quare quantum quis in hac est, tantum est Spiritualis, at quantum non in hac est, tantum est Naturalis, etiam si foret perspicax ingenio et sapiens judicio: quod hic homo, qui vocatur naturalis, separatus a spirituali, utcunque se elevat in lucem rationis, usque solvat se in libidines, et illis operetur, patescit ex solo ejus genio, quod charitatis expers sit, et qui hujus expers est, ille dissolutus est ad omnes lascivias amoris scortatorii; quapropter cum illi dicitur, quod libidinosus hic Amor sit oppositus casto Amori conjugiali, et rogatur ut consulat lumen suum rationale, usque non consulit lumen illud nisi in conjunctione cum jucundo mali a nativitate insiti Naturali homini, ex quo facit conclusum, quod ratio sua non videat aliquid contra dulces sensitivas illecebras sui corporis; in quibus postquam confirmavit se, stupet ejus ratio ad omnia illa dulcia, quae de Amore conjugiali praedicantur; imo, sicut supra dictum est, pugnat contra illa, ac vincit, et sicut victor post stragem destruit ab extremis ad intima, castra Amoris conjugialis apud se: haec facit naturalis homo ex Amore suo scortatorio. Hoc traditur, ut sciatur, unde est duorum illorum amorum oppositio; nam, ut prius multis ostensum est, Amor conjugialis in se spectatus est Amor spiritualis, et Amor scortatorius in se spectatus est Amor naturalis. @1. Prima editio: asus,$