Conjugial Love (Chadwick) n. 412

Previous Number Next Number See English 

412. Infantes instruuntur imprimis per Repraesentativa geniis illorum adaequata{1} et conformia, quae quam pulchra et simul sapientiae interioris plena sunt, in Mundo vix credi potest: binas Repraesentationes hic licet afferre, ex quibus concludi potest ad reliquas. Quondam repraesentabant Dominum e sepulchro ascendentem, et simul Humani Ipsius unitionem cum Divino; sistebant primum ideam sepulchri, sed non simul ideam Domini, nisi ita remote, ut vix perciperetur quod Dominus nisi quasi e longinquo, ex causa quia ideae sepulchri inest aliquid funeris, quod sic removebant: postea admittebant prudenter in sepulchrum quoddam athmosphaericum, apparens usque ut tenue aqueum, quo significabant, etiam per remotionem decentem, vitam spiritualem in baptismo. Postea vidi repraesentatum ab illis Domini descensum ad vinctos, et ascensum cum vinctis in Coelum; et, quod infantile erat, funiculos fere inconspicuos, molliusculos, et tenerrimos demittebant, quibus Dominum allevarent in ascensu, semper in sancto timore, ne quicquam in repraesentativo tangeret aliquid, in quo non esset coeleste. Praeter alias repraesentationes, per quas simul in cognitiones veri et affectiones boni, sicut per ludos animis infantum consentaneos, feruntur. Ad haec et similia ducuntur infantes a Domino per Innocentiam transeuntem Coelum tertium, ac ita spiritualia insinuantur affectionibus et inde teneris cogitationibus illorum, ut infantes non sciant aliter, quam quod ipsi faciant et cogitent talia ex se, per quod intellectus illorum initiatur. @1. Prima editio: ad aequata$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church