409. XVIII. Quod inde sit, quod ille Amor sit apud conjuges qui se mutuo amant, et quoque apud conjuges, qui se prorsus non amant; proinde apud naturales aeque ac apud spirituales; his autem est Amor conjugialis, illis vero non est, nisi apparens et simulatorius. Quod usque Amor infantum et Amor conjugialis unum agant, est quia omni foeminae a creatione implantatus est Amor conjugialis, et simul cum illo Amor procreandi, qui in sobolem procreatam determinatur et confluit, ac a foeminis infertur viris, ut supra dictum est: inde est, quod in domibus, in quibus non est Amor conjugialis inter virum et uxorem, usque tamen sit apud uxorem, et per illum aliqua conjunctio externa cum viro. Ex eadem hac causa est, quod etiam scorta ament suas progenies; nam id quod a creatione implantatum est animabus, et spectat propagationem, indelebile et inexstirpabile est.