Conjugial Love (Chadwick) n. 403

Previous Number Next Number See English 

403. XIV. Quod alius status amoris uxoribus sit ante conceptionem, et alius status post illam usque ad partum. Hoc adducitur ob finem ut sciatur, quod Amor procreandi, et inde sequens Amor procreati sit insitus Amori conjugiali apud foeminas, et quod bini illi amores apud illam dividantur, dum finis, qui est Amor procreandi, inchoat suam progressionem: quod tunc ab uxore Amor storge transferatur in maritum, et quoque quod tunc Amor procreandi, qui apud foeminam unum facit cum amore conjugiali ejus, ut dictum est, non similis sit, ex pluribus indiciis patet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church