Conjugial Love (Chadwick) n. 400

Previous Number Next Number See English 

400. XII. Quod Sphaera amoris procreandi in ordine a fine per causas in effectus progrediatur, ac periodos faciat, per quas conservatur creatio in statu praeviso et proviso. Omnes operationes in Universo progrediuntur a finibus per causas in effectus; haec tria in se individua sunt, tametsi in ideis apparent sicut divisa; at usque ibi finis nisi viso simul effectu, qui intenditur, non est aliquid, nec uterque fit aliquid nisi causa sustineat, prospiciat et conjungat. [2] Talis progressio inscripta est cuivis homini in communi et in omni singulari, prorsus sicut voluntas, intellectus et actio; omnis finis ibi est voluntatis, omnis causa est intellectus, et omnis effectus est actionis; similiter omnis finis est amoris, omnis causa per quam, est sapientiae, et omnis effectus inde est usus; ratio est, quia amoris receptaculum est voluntas, et sapientiae receptaculum est intellectus, ac usus receptaculum est actio; cum itaque operationes in communi et in singulari apud hominem progrediuntur a voluntate per intellectum in actum, ita etiam ex amore per sapientiam in usum; sed per sapientiam hic intelligitur omne id quod est judicii et cogitationis; quod illa tria unum sint in effectu, patet; quod etiam unum faciant in ideis ante effectum, percipitur ex eo, quod solum determinatio intercedat; in mente enim abit finis a voluntate, ac producit sibi causam in intellectu, ac sistit sibi intentionem, ac intentio est sicut actus ante determinationem; inde est quod intentio a sapiente, et quoque a Domino recipiatur ut actus. [3] Quis rationalis non potest videre, aut, dum audit, agnoscere, quod illa tria ab aliqua prima causa profluant, et quod illa causa sit, quod a Domino Creatore et Conservatore Universi continue procedant Amor, Sapientia et Usus, et haec tria ut unum: dicite, si potestis, unde alioquin.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church