Conjugial Love (Chadwick) n. 393

Previous Number Next Number See English 

393. VI. Quod haec Sphaera afficiat sexum foemininum principaliter, ita matres, et sexum masculinum seu patres ab illis. Hoc sequitur ex eadem origine, de qua prius, quod Sphaera amoris conjugialis recipiatur a foeminis, et per foeminas transferatur in viros, ex causa, quia foeminae natae sunt amores intellectus virorum, ac intellectus est recipiens: simile est cum amore infantum, quia hic originitus est ex amore conjugiali: quod matribus tenerrimus amor infantum sit, ac patribus minus tener, notum est. Quod amori conjugiali, in quem natae sunt foeminae, amor infantum inscriptus sit, patet a puellarum amabili et consociabili affectione ad infantes, et ad imagines illarum, quas portant, amiciunt, osculantur, ac sinubus pectoris sui admovent; talis affectio pueris non est. [2] Apparet, sicut amor infantum sit matribus ex nutritione illorum in utero ex suo sanguine, et inde ex appropriatione suae vitae, et sic ex unione sympathica; sed usque haec illius amoris origo non est, quoniam si nesciente matre supponeretur alius infans post partum loco genuini, amaretur ille pari teneritate, qua si foret suus; insuper infantes quandoque a nutricibus amantur, plusquam a matribus: ex his fluit, quod amor ille non aliunde sit, quam ex amore conjugiali cuivis foeminae insito, cui adjunctus est amor concipiendi, ex cujus jucundo uxor praeparatur ad receptionem; hoc primum illius amoris est, quod cum suo jucundo post partum plene transit in foetum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church