376. XI. Quod apud quosdam non sit aliqua Zelotypia, etiam ex variis causis. Causae nullius Zelotypiae, et cessantis Zelotypiae, sunt plures: nulla Zelotypia est imprimis illis, qui amorem conjugialem non pluris faciunt quam scortatorium, et simul inglorii sunt, nauci pendentes nominis famam; hi non absimiles sunt uxoratis lenonibus. Nulla Zelotypia est quoque illis, qui illam rejecerunt ex confirmatione quod infestet animum, quodque in vanum custodiatur uxor, et quod si custoditur, incitetur, et quod ideo satius sit oculos occludere, et ne quidem per foramen clavis in janua immittere illos, ne aliquid visualiter detegatur: aliqui rejecerunt illam ex calumnia imposita nomini Zelotypiae, cogitantes quod vir qui vir nihil timeat: aliqui adacti sunt ad rejiciendum illam, ne res domesticae pessumdentur, tum ne in forensia vituperia incidat, si uxor libidinis, cujus rea est, argueretur. Praeterea Zelotypia{1} abscedit in nullam apud illos, qui uxoribus concedunt licentiam propter defectum potentiae; propter procreationem liberorum haereditatis causa; tum apud aliquos propter quaestus; et sic porro. Dantur etiam conjugia scortatoria, in quibus ex mutuo consensu utrique datur veneris licentia, et tamen facie civili sibi obviant. @1. Prima editio: Zolotypia$