370. Ex his quidem illustratum est, qualis est ignis Zelotypicus, in quem exardescit amor conjugialis polygamicus, quod sit in iram et vindictam, in iram apud mansuetos, et in vindictam apud immansuetos; et hoc fit,{1} quia amor illorum est naturalis, et non participat ex spirituali; hoc consequitur ex demonstratis in Capite de Polygamia, ex his ibi, Quod Polygamia sit lascivia, n. 345. Et quod polygamus, quamdiu manet polygamus, sit naturalis, et non fieri possit spiritualis, n. 347. Alius vero est ignis Zelotypicus apud monogamos naturales; horum amor non ita accenditur contra foeminas, sed contra violatores; contra hos fit ira, et contra illas frigus: aliter apud polygamos, quorum Zelotypiae ignis etiam flagrat oestro vindictae: hoc inter causas etiam est, quod pellices et uxores polygamorum post mortem quoad plurem partem manumittantur, et ad gynaecea non custodita, ad concinnandum varia, quae operarum muliebrium sunt, delegentur. @1. Prima editio: fit;$