Conjugial Love (Chadwick) n. 325

Previous Number Next Number See English 

325. VIII: Quod status viduae sit gravior vidui. Causae sunt externae et internae; Externae in cujusvis luce sunt, ut,{1} 1. Quod Vidua sibi et suae domui non possit prospicere necessitates vitae, nec acquisitas disponere, sicut vir, et sicut prius per virum et cum viro.{2} 2. Quod nec se et domum suam possit, sicut oportet, tutari; vir enim fuit ejus, dum uxor, tutamen et sicut brachium; et dum ipsa fuit suum, usque confisa est suo viro. 3. Quod ex se inops consilii sit in talibus quae interioris sapientiae et inde prudentiae sunt. 4. Quod Vidua sit absque receptione amoris, in quo ut foemina est, ita in statu alieno ab innato et per conjugium inducto. [2] Hae causae externae, quae sunt naturales, etiam trahunt originem ab internis, quae spirituales sunt, ut omnia reliqua in mundo et in corpore, de quibus supra n. 220: causae illae externae naturales percipiuntur a causis internis spiritualibus, quae ex conjugio boni et veri procedunt, et principaliter ex his ejus; quod Bonum non possit prospicere, nec disponere aliquid nisi per verum; quod Bonum nec se possit tutari nisi per verum, proinde quod verum sit tutamen et sicut brachium boni; quod Bonum absque vero sit inops consilii, quia ei consilium, sapientia, et prudentia est per verum. [3] Nunc quia Vir ex creatione est Verum, et Uxor a creatione est ejus Bonum, seu quod idem est, quia Vir ex creatione est Intellectus, et Uxor a creatione est Amor ejus, patet, quod causae externae seu naturales, quae viduitatem foeminae aggravant, trahant ortum ex causis internis seu spiritualibus. Hae spirituales causae sunt, quae conjunctae cum naturalibus, intelliguntur in Verbo per illa quae de Viduis pluribus in locis dicuntur; quae videantur in Apocalypsi Revelata, n. 764. @1. Prima editio: ut.$ @2. Prima editio: viro,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church