226. XVII: Quod Amor conjugialis dari possit apud unum ex conjugibus, et non simul apud alterum. Unus enim potest ex corde vovere sibi conjugium castum, alter autem non scit quid castum; unus potest amare illa quae Ecclesiae sunt, alter autem illa quae solius mundi; unus potest quoad mentem esse in Coelo, alter quoad suam in inferno; inde apud unum potest esse amor conjugialis et non apud alterum: horum mentes, quia in contrario versu sunt, intrinsecus inter se collidunt; et si non extrinsecus, usque ille, qui non in amore conjugiali est, spectat consortem ex foedere sicut fastidiosam anum; et sic porro.