Conjugial Love (Chadwick) n. 216

Previous Number Next Number See English 

216. VI: Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, in conjugio spectent aeternum; vicissim autem illi, qui non in amore conjugiali sunt. Quod illi, qui in amore vere conjugiali sunt, spectent aeternum, est quia in illo amore est aeternitas; ac aeternitas ejus est inde, quia amor ille apud uxorem, et sapientia apud maritum, crescit in aeternum, ac in crescentia seu progressione conjuges penitius et penitius in beatitudines coeli, quas illorum sapientia et ejus amor simul in se recondunt, intrant; quare si idea aeterni evelleretur, aut ex aliquo casu mentibus elaberetur, foret sicut illi e coelo dejicerentur. [2] Qualis status Conjugibus in coelo est, dum excidit mentibus illorum idea aeterni, ac loco ejus idea temporarii incidit, apud me in propatulum venit ex hac experientia: quondam duo conjuges ex data venia apud me e Coelo erant, et tunc a quodam nebulone astute loquente sublata est illis idea aeterni de conjugio; qua ablata inceperunt ejulare, dicentes quod non possint vivere amplius, et quod aerumnam sentiant, quam nunquam prius; quo percepto a coangelis in Coelo, remotus est nebulo, et dejectus; quo facto, actutum rediit illis idea aeterni, ex qua laetificati sunt laetitia cordis, ac tenerrime se mutuo amplexi sunt. [3] Praeter haec, audivi duos conjuges, qui de conjugio suo nunc foverunt ideam aeterni, nunc ideam temporarii; causa fuit, quia dissimilitudo interna illis inerat; hi cum in idea aeterni erant, inter se laetificati sunt, at cum in idea temporarii, dixerunt, "non est amplius conjugium;" et uxor, "non sum amplius uxor, sed concubina;" ac vir, "non sum amplius maritus, sed moechus;" quare dum aperta est illis dissimilitudo interna, abivit vir a muliere, et mulier a viro; at postea, quia utrique fuit idea aeterni de conjugio, consociabantur comparibus similitudinis. [4] Ex his potest clare videri, quod illi, qui in amore vere conjugiali sunt, spectent aeternum, et quod, si haec [idea] elabitur ex intimis e cogitatione, disuniantur quoad amorem conjugialem, utcunque non simul quoad amicitiam; haec enim habitat in externis, ille autem in internis. Simile est in conjugiis super terris; conjuges ibi, dum se tenere amant, cogitant aeternum de foedere, et prorsus non aliquid de fine ejus per mortem; et si de hac, dolent, usque refocillantur spe ex cogitatione continuationis ejus post obitum.

216i. [iteratum] VII: Quod Amor conjugialis resideat apud uxores castas; sed quod amor illarum dependeat a maritis; causa est, quia uxores sunt natae amores, et inde insitum est illis, velle unum esse cum maritis, et ex hac voluntatis suae cogitatione continue lactant amorem suum; quare recedere a conatu uniendi se maritis, foret recedere a semetipsis: aliter mariti; hi quia non nati sunt amores, sed recipientes illius amoris ab uxoribus, ideo quantum recipiunt illum, tantum uxores cum amore suo intrant; at quantum non recipiunt, tantum uxores cum amore suo foris stant, et exspectant: at hoc fit apud uxores castas, aliter apud incastas. Ex his constat, quod amor conjugialis resideat apud uxores [castas], sed quod amor illarum dependeat a maritis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church