Conjugial Love (Chadwick) n. 212

Previous Number Next Number See English 

212. Contrarium fit apud illos, qui non in aliquo amore conjugiali ex non aliquo amore sapientiae sunt; hi non ineunt conjugia nisi etiam fine lasciviendi, et huic fini etiam inest amor insaniendi; omnis enim finis in se spectatus est amor, ac lascivia in origine sua spirituali est insania; per insaniam intelligitur deliratio mentis ex falsis, ac deliratio eminens est deliratio mentis ex falsificatis veris, usque dum haec creduntur sapientia: quod hi contra amorem conjugialem sint, manifesta confirmatio seu evictio datur in Mundo spirituali; ibi illi ad primum olfactum amoris conjugialis aufugiunt in cavernas, et occludunt januas; et si hae aperiuntur, insaniunt sicut amentes in Mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church