Conjugial Love (Chadwick) n. 208

Previous Number Next Number See English 

208. Alterum{1} Memorabile. Cum in meditatione eram de Arcanis Amoris Conjugialis reconditis apud uxores, iterum apparuit Pluvia aurea, quae supra; et recordatus sum, quod illa stillaret super Aulam in Oriente, ubi vivebant tres Amores conjugiales, hoc est, tres Conjuges, qui se tenere amabant; qua visa, ego a dulcedine meditationis illius amoris sicut invitatus, properavi illuc, et dum appropinquavi, Pluvia illa ex aurea facta est purpurea,{2} dein coccinea, et cum prope eram, instar roris opalina; ac pulsavi, et aperiebatur janua; et ad satellitem dixi, "refer ad maritos, quod iterum adsit, qui prius cum Angelo, petens, ut liceat intrare ad colloquium;" ac satelles redit, et ex maritis annuit, et ingressus sum; ac tres Mariti cum suis Uxoribus simul erant in Hypaethro, ac salutati cum favore resalutabant: et quaesivi Uxores, num candida illa Columba in fenestra postea apparuerit; dixerunt, quod etiam hodie, et quoque quod expanserit alas; "ex qua augurati sumus praesentiam tuam, ac sollicitationem de aperiendo adhuc unum Arcanum amoris conjugialis;" et quaesivi, "cur dicitis unum, et tamen huc veni ad sciendum plura;" [2] et responderunt, "sunt arcana, et quaedam excedunt sapientiam vestram in tantum, ut intellectus vestrae cogitationis non possit illa capere; gloriamini super nos ex vestra sapientia, sed nos non gloriamur super vos ex nostra, et tamen nostra eminet super vestram, quia intrat inclinationes et affectiones vestras, ac videt, percipit et sentit illas; vos prorsus nihil scitis de inclinationibus et affectionibus amoris vestri, et tamen illae sunt, ex quibus et secundum quas intellectus vester cogitat, proinde ex quibus et secundum quas vos estis sapientes; et tamen uxores tam probe sciunt illas in maritis suis, ut videant illas in faciebus illorum, et audiant illas ex sonis loquelae oris illorum, imo palpent illas super pectoribus, brachiis et genis illorum: at nos ex zelo amoris pro vestra felicitate et simul nostra, dissimulamus sicut non sciamus illas, et tamen moderamur illas tam prudenter, ut quicquid est lubitus, placiti et voluntatis maritorum nostrorum, sequamur permittendo et patiendo, et solum flectendo dum possibile, at nusquam cogendo." [3] Quaesivi, "unde vobis illa sapientia;" responderunt, "est ex creatione et inde nativitate nobis insita; mariti nostri assimilant illam instinctui, nos autem dicimus illam esse ex Divina Providentia, ut viri per uxores suas reddantur felices; audivimus ex Maritis nostris, quod Dominus velit ut homo masculus ex libero secundum rationem agat, et quod ideo liberum ejus, quod spectat inclinationes et affectiones, Ipse Dominus ab interiori moderetur, et quod per Uxorem ejus ab exteriori, et quod sic formet Virum cum ejus Uxore in Angelum Coeli; ac praeterea Amor mutat suam essentiam, et non fit ille Amor, si cogitur: sed haec apertius dicemus; nos movemur ad illud, hoc est, ad prudentiam moderandi inclinationes et affectiones maritorum nostrorum, adeo, ut videantur sibi ex libero secundum rationem suam agere, ex causa, quia delitiamur ex amore illorum, et non plus amamus quam ut illi delitientur{3} ex nostris delitiis, quae si vilescunt apud illos, etiam apud nos hebescunt." [4] His dictis, intravit una ex Uxoribus in thalamum, et rediens dixit, "Columba mea adhuc vibrat alas, quod signum est, ut plura detegamus;" et dixerunt, "observavimus mutationes inclinationum et affectionum virorum varias, ut quod ad uxores frigeant, dum mariti cogitant vana contra Dominum et Ecclesiam; quod frigeant dum in fastu sunt ex propria intelligentia; quod frigeant dum mulieres alienas spectant ex concupiscentia; quod frigeant dum advertuntur ab uxoribus de Amore, praeter plura; et quod frigeant frigore vario; hoc animadvertimus ex retractione sensus ex oculis, auribus et corpore illorum ad praesentiam nostrorum sensuum: ex his paucis videre potes, quod nos prae viris sciamus, num illis bene sit, vel num male; si frigent ad uxores, est illis male, at si calent ad uxores, est illis bene; quare uxores continue versant animis media, ut viri ad illas caleant et non frigeant, et illa versant perspicacia viris imperscrutabili." [5] His dictis, auditum est sicut Columba gemeret, et tunc dixerunt uxores, "hoc indicium nobis est, quod aveamus arcaniora evulgare, quae tamen non licet; forte illa quae audivisti, manifestas viris;" et respondi, "hoc intendo; quid noxae inde;" uxores postquam de hoc inter se colloquutae sunt, dixerunt, "manifesta si vis; non latet nos qualis potentia persuadendi est uxoribus, dicent enim maritis suis, 'ludit ille vir, sunt fabulae, jocatur ex apparentiis, et ex suetis virorum nugis; ne credite illi, sed credite nobis; nos scimus, quod vos sitis Amores et nos Obedientiae;' quare manifesta si vis, at usque Mariti non pendebunt ex tuo ore, sed ex oribus Uxorum suarum quae osculantur." @1. Prima editio: Allerum$ @2. Prima editio: purputea,$ @3. Prima editio: delicientur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church