Conjugial Love (Chadwick) n. 184

Previous Number Next Number See English 

184. DE MUTATIONE STATUS VITAE APUD VIROS ET APUD FOEMINAS PER CONJUGIUM Quid per status vitae, et per mutationes illorum intelligitur, notissimum est Eruditis et Sapientibus, at ignotum ineruditis et simplicibus, quare aliquid de eo praefandum est. Status vitae hominis est Qualitas ejus; et quia duae facultates, quae faciunt vitam, cuivis homini insunt, quae vocantur Intellectus et Voluntas, est status vitae hominis qualitas ejus quoad Intellectum et Voluntatem; inde patet, quod per Mutationes status vitae intelligantur mutationes qualitatis quoad illa quae Intellectus sunt et quoad illa quae Voluntatis. Quod omnis homo quoad illa duo mutetur continue, sed cum discrimine varietatum ante conjugium, et post conjugium, in hac Transactione demonstrare suscipitur; quod fiet in hoc ordine: I. Quod Status vitae hominis ab infantia usque ad finem vitae, et postea in aeternum, continue mutetur. II. Quod similiter Forma interna, quae est Spiritus ejus. III. Quod hae Mutationes aliae sint apud Viros, et aliae apud Foeminas, quoniam Viri a creatione sunt Formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, Foeminae Formae amoris illarum apud viros. IV. Quod apud Viros sit elevatio mentis in superiorem lucem, et quod apud Foeminas sit elevatio mentis in superiorem calorem; et quod Foemina sentiat delitias sui caloris in luce Viri. V. Quod Status vitae alii sint viris et foeminis ante Conjugium, et alii post Conjugium. VI. Quod Status vitae post conjugium apud conjuges mutentur et succedant secundum conjunctiones mentium illorum per amorem conjugialem. VII. Quod Conjugia etiam inducant animabus et mentibus Conjugum alias formas. VIII. Quod Foemina actualiter formetur in Uxorem viri secundum descriptionem in Libro creationis. IX. Quod Formatio illa fiat ab Uxore modis arcanis, et quod hoc intelligatur per quod foemina creata sit dormiente viro. X. Quod Formatio illa ab Uxore fiat per conjunctionem suae voluntatis cum interna viri. XI. Propter finem, ut utriusque Voluntas fiat una, et sic ambo unus Homo. XII. Quod Formatio illa ab Uxore fiat per appropriationem affectionum Mariti. XIII. Quod Formatio illa ab Uxore fiat per receptionem propagationum animae Mariti cum delitio oriundo ex eo, quod velit esse sapientiae sui mariti Amor. XIV. Quod sic formetur Virgo in Uxorem, et Juvenis in Maritum. XV. Quod in Conjugio unius viri cum una uxore, inter quos est Amor vere conjugialis, Uxor fiat plus et plus uxor, et Maritus plus et plus maritus. XVI. Quod etiam ita successive ab interiori perficiantur et nobilitentur illorum formae. XVII. Quod Proles natae a duobus, qui in Amore vere conjugiali sunt, trahant a parentibus Conjugiale boni et veri, ex quo illis est Inclinatio et Facultas, si filius, ad percipiendum illa quae sapientiae sunt, si filia, ad amandum illa quae sapientia docet. XVIII. Quod ita fiat, quia anima prolis est a Patre, et induitio ejus a Matre. Sequitur nunc horum Explicatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church