Conjugial Love (Chadwick) n. 172

Previous Number Next Number See English 

172. XIV: Quod Uxor conjungatur Marito per appropriationem virium virtutis ejus; sed quod hoc fiat secundum Amorem mutuum spiritualem illorum. Quod ita sit, etiam ex ore Angelorum captavi; dixerunt, quod prolifica impensa a maritis recipiantur universim ab uxoribus, ac addant se vitae illarum; et quod sic uxores vitam unanimam, et successive unanimiorem cum maritis ducant; et quod inde fiat effective unio animarum et conjunctio mentium: causam dixerunt hanc, quia in prolifico mariti est anima ejus, et quoque mens quoad{1} interiora ejus quae conjuncta sunt animae: adjecerunt, quod hoc a creatione provisum sit, ut sapientia viri, quae facit animam ejus, approprietur uxori, ac ut sic fiant, secundum Domini verba, una caro: tum etiam, quod hoc provisum sit, ne homo vir, post conceptionem ex quadam phantasia relinquat uxorem. Sed addiderunt, quod applicationes et appropriationes vitae maritorum apud uxores, fiant secundum amorem conjugialem, quia amor, qui est unio spiritualis, conjungit; et quod hoc etiam provisum sit propter plures causas. @1. Prima editio: quad$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church