Conjugial Love (Chadwick) n. 138

Previous Number Next Number See English 

138. DE CASTO ET NON CASTO Quoniam adhuc in ingressu ad transigendum de Amore Conjugiali in specie sum, et Amor conjugialis in specie non potest nisi indistincte et sic obscure cognosci, nisi etiam quodammodo appareat ejus oppositum, quod est Incastum, et hoc quodammodo seu in umbra apparet, cum Castum describitur una cum non Casto, nam{1} Castitas est modo remotio Incasti a Casto[, hic ideo aliquid dicetur de Casto et de non Casto]. De Incasto autem, quod prorsus est oppositum Casto, agitur in Parte posteriore hujus Operis, ubi hoc sub intitulatione, Voluptates insaniae de Amore Scortatorio, in sua amplitudine, et cum suis varietatibus, describetur. Quid autem est Castum et non Castum, et apud quos, illustrabitur in hoc ordine. I: Quod Castum et non Castum solum praedicentur de Conjugiis, et de talibus quae Conjugii sunt. II: Quod Castum solum praedicetur de Conjugiis monogamicis, seu unius Viri cum una Uxore. III: Quod Conjugiale Christianum solummodo detur castum. IV: Quod Amor vere conjugialis sit ipsa Castitas. V: Quod omnes Delitiae amoris vere conjugialis, etiam ultimae, sint Castae. VI: Quod Amor conjugialis apud illos, qui a Domino fiunt spirituales, plus et plus purificetur, et fiat Castus. VII: Quod Castitas conjugii existat per totalem abdicationem scortationum ex Religione. VIII: Quod Castitas non praedicari possit de Infantibus, nec de Pueris et Puellis, neque de Adolescentibus et Virginibus, antequam apud se sentiunt amorem sexus. IX: Quod Castitas non praedicari possit de Eunuchis natis, nec de Eunuchis factis. X: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui non credunt adulteria esse mala religionis, et adhuc minus de illis, qui non credunt adulteria esse damna societatis. XI: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas ab adulteriis abstinent. XII: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui credunt Conjugia esse incasta. XIII: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui abdicaverunt Conjugia vovendo perpetuum coelibatum, nisi in illis sit et permaneat amor vitae vere conjugialis. XIV: Quod status conjugii praeferendus sit statui coelibatus. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Prima editio: non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church