Conjugial Love (Chadwick) n. 118

Previous Number Next Number See English 

118. II: Tum quod Dominus dicatur Pater, et Ecclesia Mater. Quod Dominus dicatur Pater, constat ex his locis; "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et vocabitur nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Pater aeternitatis, Princeps pacis," Esai: IX:5.{1} Tu Jehovah Pater noster, Redemptor a saeculo nomen tuum, Esai: LXIII:16. Jesus dixit, qui videt Me, videt Patrem, qui misit Me, Joh: XII:45. Si cognovistis Me, etiam Patrem meum cognovistis; et abhinc cognovistis Illum et vidistis Illum, Joh: XIV:7. Philippus dixit, monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, qui vidit Me vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem, Joh: XIV:8.9. Jesus dixit, Pater et Ego unum sumus, Joh. X:30. Omnia quaecunque Pater habet, mea sunt, Joh: XVI:15. Cap: XVII:10. Pater in Me{2} est, et Ego in Patre, Joh: X:38. Cap. XIV.10.11.20. Quod Dominus et Ipsius Pater unum sint, sicut Anima et Corpus unum sunt, et quod Deus Pater descenderit e Coelo, et assumserit Humanum ad redimendum et salvandum homines, et quod Humanum Ipsius sit quod vocatur Filius, missus in Mundum, in Apocalypsi Revelata plene ostensum est. @1. Biblia Anglica: v. 6.$ @2. Prima editio: me$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church