Conjugial Love (Chadwick) n. 112

Previous Number Next Number See English 

112. Ultimo seu Nono sustulit chartam, ex qua legit haec: "Nos populares ex nostro comitio, judicium ad duas illas ex propositis res adhibuimus, ad Originem amoris conjugialis, et ad Originem virtutis seu potentiae ejus. Cum agitavimus subtilitates de origine amoris conjugialis, ad evitandum umbras in rationibus, distinximus inter Amorem sexus spiritualem, naturalem, et carnalem; et per Amorem sexus Spiritualem, intelligimus Amorem vere conjugialem, quia hic est spiritualis; et per Amorem sexus naturalem intelligimus amorem polygamicum, quia hic est naturalis; et per Amorem sexus mere carnalem intelligimus amorem scortatorium, quia hic est mere carnalis. Cum introspeximus nostris judiciis in amorem vere conjugialem, perspeximus quod hic amor solum inter unum marem et unam foeminam detur, et quod sit ex creatione coelestis, intimus, ac anima et pater omnium bonorum amorum, inspiratus Primis parentibus, et inspirabilis Christianis; est etiam ita conjunctivus, ut per illum duae Mentes possint fieri una Mens, ac duo Homines sicut unus Homo, quod intelligitur per fieri una Caro. Quod ille Amor inspiratus sit a creatione, patet in Libro Creationis ex his. "Et Vir derelinquet patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt in unam Carnem". Gen: II:24;{1} quod sit inspirabilis Christianis, patet ex his; Jesus dixit, annon legistis, quod Ipse qui fecit ab initio, masculum et foeminam fecit eos, et dixit, propterea deseret homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam; quare non amplius sunt duo sed una Caro, Matth: XIX:4.5.6; haec de Origine amoris conjugialis. Originem autem Virtutis seu potentiae amoris vere conjugialis auguramur exire ex similitudine mentium, et unanimitate; cum enim duae Mentes conjugialiter sunt conjunctae, cogitationes illorum tunc spiritualiter se mutuo osculantur, et hae inspirant corpori suam virtutem seu potentiam." His subscripta est Litera S. @1. Prima editio: II:24.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church