Conjugial Love (Chadwick) n. 109

Previous Number Next Number See English 

109. Sexto eduxit chartam, ex qua legit haec: "Nos populares ex nostro Sodalitio circumspeximus causas originis Amoris conjugialis, et consensimus in duas, quarum una est Justa educatio liberorum, et altera distincta possessio haereditatum; assumsimus has duas, quia collimant et spectant ad unum scopum, qui est Bonum Publicum; et hoc obtinetur, quia Infantes ex amore conjugiali concepti et nati fiunt proprii et germani, et hi ex amore storge exaltato per quod sint ex legitimo stemmate, educantur in haeredes omnium possessionum tam spiritualium quam naturalium suorum parentum; quod super justa educatione liberorum, et super distincta possessione haereditatum,{1} fundetur Bonum publicum, videt ratio. Est Amor sexus, et est Amor conjugialis; hic Amor apparet sicut unus cum illo, sed est distincte alius, nec unus est juxta alterum, sed unus est intra alterum, et quod intra est, hoc nobile est prae eo quod extra est; et nos vidimus, quod Amor conjugialis a creatione sit intus, et reconditus in amore sexus, prorsus sicut amygdalum intus in crusta; quare cum amor conjugialis ex sua crusta, quae est amor sexus, recluditur, fulget ille coram Angelis, sicut gemma Beryllus et Astroites; hoc fit, quia Amori conjugiali inscripta est Salus universi Generis Humani, quae a nobis intelligitur per Bonum Publicum; hoc nostrum judicium est de origine hujus Amoris. Originem autem Virtutis seu potentiae ejus ex versatis causis conclusimus esse reclusionem et separationem Amoris conjugialis ab amore sexus, quae fit per sapientiam a viro, et per amorem sapientiae viri ab uxore: amor sexus enim est communis cum bestiis, at Amor conjugialis est proprius hominibus; quare quantum recluditur et separatur Amor conjugialis ab amore sexus, tantum homo est homo, et non bestia; et homo ex suo amore adipiscitur virtutem seu potentiam, et bestia ex suo." His subscripta est Litera G. @1. Prima editio: possessionehaereditatum,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church