9996. `Et dabis illa super corbem unum': quod significet sensuale in quo illa, constat ex significatione `corbis' quod sit sensuale; quod `corbis' sit sensuale, est quia sensuale est ultimum vitae hominis, et in ultimo se recondunt {1} interiora omnia ordine, videatur n. 9828, 9836; et per vasa omnis generis in Verbo significantur externa in quibus interiora, n. 3079; inde nunc est quod dicatur quod panis, placentae, et lagana azymorum darentur in corbem, et adducerentur in corbe; quod sensuale apud hominem sit ultimum vitae ejus, videatur n. 9212, 9216; sed cum his ita se habet: sunt bina apud hominem quae faciunt vitam ejus, intellectuale et voluntarium; ultimum intellectualis vocatur scientificum sensuale, et ultimum voluntarii vocatur jucundum sensuale; scientificum sensuale, quod est ultimum intellectualis, hauritur per binos sensus, qui sunt auditus et visus; et jucundum sensuale, quod est ultimum voluntarii, hauritur etiam per binos sensus, qui sunt gustus et tactus; ultimum perceptionis utriusque est odoratus; [2] scientificum sensuale, quod est ultimum intellectualis, intelligitur in Verbo per scyphum seu poculum, nam vinum quod inibi, aut aqua, sunt vera quae partis intellectualis; jucundum autem sensuale, quod est ultimum voluntarii, intelligitur in Verbo per `corbem' seu canistrum; et quia ultimum est continens omnium interiorum, ideo quoque interiora per vasa illa intelliguntur, per `scyphum' seu poculum vera intellectualia, et in opposito sensu falsa, ac per `corbem' seu canistrum bona voluntaria, ac in opposito sensu mala; bona enim pertinent ad voluntatem, et vera ad intellectum; quod `scyphi' seu pocula sint vera intellectualia in complexu, videatur n. 5120, 9557, et quod `corbes' seu canistra sint bona voluntaria in complexu, n. 5144; sive {2} dicas bona voluntaria, sive {2} bona caelestia {3}, idem est, pariter sive {4} dicas vera intellectualia sive {2} vera spiritualia; quod illa quae ponebantur in corbe significent bona caelestia {5}, videatur mox supra n. 9992-9994; et quia sensuale, est ultimum eorum, et sic continens omnium, {6} dicitur quod illa omnia in corbem darentur. @1 reponunt$ @2 seu$ @3 i in coelo$ @4 si$ @5 i in suo ordine$ @6 i ideo$