Arcana Coelestia (Potts) n. 9981

Previous Number Next Number See English 

9981. Quod non faciendum sit bonum mercedis gratia, docet Ipse Dominus apud Lucam, Si amatis eos qui vos amant, quae vobis gratia est? si benefacitis iis qui vobis benefaciunt, quae vobis gratia est? nam peccatores idem faciunt; potius amate inimicos vestros et benefacite, atque mutuo date nihil sperantes, tunc erit merces vestra magna, et eritis filii Altissimi, vi 32-35. Quod homo nec possit facere bonum ex se, ut sit bonum, sed a Domino, etiam Dominus docet apud Johannem, Non potest homo sumere quicquam nisi sit datum illi e caelo, iii 27:

et alibi, Jesus dixit, Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me, Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam, xv 5.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church