Arcana Coelestia (Potts) n. 9971

Previous Number Next Number See English 

9971. Interrogati sunt de Deo Quem colerent, ad quod respondebant quod colerent Deum visibilem et invisibilem, Deum visibilem sub forma humana ac Deum invisibilem non sub aliqua forma; et compertum est ex loquela eorum, et quoque ex ideis cogitationis eorum mecum communicatis, quod Deus visibilis esset Ipse noster Dominus, et quoque vocabant Ipsum Dominum; ad haec respondere datum est quod etiam in nostra tellure colatur Deus visibilis et invisibilis, et quod Deus invisibilis dicatur Pater, et visibilis Dominus; sed quod uterque unum sint, sicut Ipse nos docuit, dicendo quod speciem Patris nunquam viderint, at quod Pater et Ipse unum sint, et quod qui vidit Ipsum videat Patrem, et quod Pater in Ipso et Ipse in Patre; consequenter quod utrumque id Divinum in una persona sit. Quod illa Ipsius Domini verba sint, videatur Joh. v 37, x 30, xiv 7, 9-11.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church