9953. `Et filios ejus cum eo': quod significet talem statum ibi in externis inde procedentibus, constat ex significatione `induere' quod sit inducere statum qualis repraesentatur per vestes, de qua {1}nunc supra n. 9952, hic qui per vestes filiorum Aharonis, qui est status externorum procedentium ex Divino Vero, {2}in regno spirituali, nam per `filios' {3}significatur id quod procedit, ita quoque per vestes illorum, secundum illa quae mox supra n. 9950 dicta sunt. @1 mox$ @2 quod repraesentatur per vestes Aharonis$ @3 repraesentatur$