Arcana Coelestia (Potts) n. 9946

Previous Number Next Number See English 

9946. `Et filiis Aharonis': quod significet Divina Vera ex Divino Bono Domini procedentia in caelis, constat ex repraesentatione `filiorum Aharonis' quod sint Divina Vera ex Divino Bono Domini procedentia, de qua n. 9807; quod in caelis, est quia Divinum Domini in caelis est quod repraesentatur per sacerdotium Aharonis et filiorum ejus; Divinum Bonum in caelis per sacerdotium Aharonis, et Divinum Verum ex Divino Bono ibi per sacerdotium filiorum ejus; dicitur in caelis, quia Ipse {1} Dominus est supra caelos, {2}est enim Sol caeli, {3}et usque praesentia Ipsius est in caelis, {4}quae talis est sicut Ipse (t)ibi esset; Ipse in caelis, hoc est, Divinum Bonum et Divinum Verum Ipsius ibi, potest repraesentari, sed non Divinum Ipsius supra caelos, ex causa quia hoc non cadere potest in mentes humanas, et ne quidem in angelicas, est enim infinitum; at Divinum in caelis quod inde, est accommodatum receptioni. @1 i enim$ @2 quia est$ @3 at$ @4 et ibi praesens$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church