9944. `Et balteum': quod significet vinculum, et separationem ab externis illius regni, constat ex significatione `baltei' quod sit vinculum externum continens omnia amoris et fidei in nexu et forma ut ad anum finem spectent, de qua n. 9341 fin., 9828, 9837; quod etiam sit separatio ab externis, est quia ita colligit et continet interna, et quod colligit et continet interna, hoc etiam separat illa ab externis; interna regni spiritualis significantur per `tunicam' quia erat {1}vestimentum intimum, et externa illius per `pallium et ephodum,' quia erant vestes exteriores. Quod per vestes Aharonis repraesentatum sit regnum spirituale Domini, videatur n. 9814, per `ephodum' externum ejus, n. 9814, per `pallium' interius ejus, n. 9825, et per `tunicam' intimum {2}, n. 9826. @1 vestis intima$ @2 i ejus$