Arcana Coelestia (Potts) n. 994

Previous Number Next Number See English 

994. 'Omne reptile quod est vivum': quod significet omnes voluptates in quibus bonum, quod est 'vivum,' constat a significatione 'reptilis,' de qua prius: quod reptilia hic significent omnes bestias et aves mundas, constat unicuivis, nam dicitur quod data sint in cibum; reptilia in proprio sensu sunt quae omnium vilissima fuerunt quae nominantur Lev. xi 23, 29, 30, et fuerunt immunda; at in lato sensu, ut hic, sunt animalia quae in cibum data sunt; sed hic vocantur 'reptilia' quia significant voluptates; affectiones hominis significantur in Verbo per 'bestias mundas,' ut dictum; sed quia non percipiuntur quam in ejus voluptatibus, adeo ut homo nominet eas voluptates, ideo 'reptilia' hic vocantur. [2] Duplicis generis voluptates sunt, nempe voluntariorum et intellectualium; in genere sunt voluptates possessionum terrae, et opum; voluptates honorum, et officiorum in republica; voluptates amoris conjugialis, et amoris erga infantes et liberos; voluptates amicitiae, et conversationis cum sociis; voluptates legendi, scribendi, sciendi, sapiendi, et plures aliae; sunt etiam voluptates sensuum; ut auditus, in genere voluptas suavitatis cantus et musicae; visus, in genere est voluptas pulchritudinum diversarum, quae multiplices sunt; olfactus, est suavitatum odoris; gustus, est dulcedinum, et utilitatum ex cibis et potulentis; tactus, sunt amoenitatum plurium: haec genera voluptatum quia sentiantur in corpore, vocantur corporis; sed nusquam aliqua voluptas in corpore existit nisi existat et subsistat ex quadam affectione interiore; et nusquam aliqua affectio interior, nisi ab affectione adhuc interiore in qua est usus et finis; [3] haec quae ordine interiora sunt usque ab intimis, homo dum in corpore vivit, non sentit, et plerique vix norunt quod sint, minus quod voluptates sint inde; cum tamen in externis nusquam aliquid existere potest nisi ab interioribus ordine; sunt voluptates modo effectus ultimi; interiora non patent quamdiu vivunt in corpore nisi eis qui reflectunt; in altera vita se primum manifestant, et quidem ordine quo versus caelum a Domino elevantur; affectiones interiores cum suis jucundis se manifestant in mundo spirituum; adhuc interiores cum suis amoenis in caelo spirituum angelicorum; et adhuc interiores cum suis felicibus in caelo angelorum; nam tres caeli sunt, unum interius, perfectius et felicius altero; videatur n. 459 et 684; haec ita se ordine evolvunt et se sistunt percipienda in altera vita; sed quamdiu homo in corpore vivit, qUia continue in idea et cogitatione corporeorum est, interiora illa quasi sopita sunt quia immersa corporeis; sed usque reflectenti constare potest quod voluptates omnes tales sint quales affectiones ordine interiores, et quod ab iis omnem suam essentiam et qualitatem accipiant. [4] Quia affectiones ordine interiores sentiuntur in extremis, seu in corpore, ut voluptates, ideo vocantur 'reptilia'; sed sunt modo corporea, quae afficiuntur ab internis, sicut unicuivis constare potest solum ex visu et ejus voluptatibus; nisi interior visus sit, nusquam potest oculus videre; visus oculi existit a visu interiore, quare etiam homo post vitam corporis aeque videt, et melius multo quam cum vixit in corpore, verum non mundana et corporea, sed illa quae in altera vita; qui caeci fuerunt in vita corporis aeque ac qui lyncei fuerunt, in altera vita vident; quare etiam cum dormit homo, in somniis suis aeque videt sicut dum vigil; visu interno datum est mihi videre illa quae in altera vita, clarius quam video ea quae in mundo: ex quibus constat quod visus externus existat a visu interiore; et hic a visu adhuc interiore, et sic porro: similiter se habet cum omni alio sensu, et cum omni voluptate. [5] Voluptates similiter alibi in Verbo vocantur reptilia, et ibi distinguitur quoque inter reptilia munda et immunda, hoc est, inter voluptates quarum jucunda sunt viva seu caelestia, et inter voluptates quarum jucunda sunt mortua seu infernalia; ut apud Hosheam, Pangam illis foedus in die illo, cum fera agri et cum avi caelorum, et reptili humi, ii 18;

ubi quod 'fera agri, avis caelorum et reptilia' significent talia quae dicta, apud hominem, constare potest quia de Ecclesia nova agitur: apud Davidem, Laudent Jehovam caeli et terra, maria et omne repens in iis, Ps. lxix 35 [A.V. 34];

'maria et repentia in iis' non laudare possunt Jehovam sed quae per illa significantur apud hominem quae viva sunt, ita ex vivis quae in illis; apud eundem, Laudate Jehovam fera et omnis bestia, reptile et avis{1} alae, Ps. cxlviii 10;

similiter. Quod per 'reptilia' hic non alia intelligantur quam bonae affectiones a quibus voluptates, constat quoque inde quia reptilia apud eos erant immunda, ut a sequentibus patebit: [6] apud eundem, Jehovah plena est terra possessionibus tuis; hoc mare magnum, et latum spatiis; ibi reptile et non numerus;... omnia Te spectant{2}, ut des cibum eorum in tempore suo; das illis, colligunt; aperis manum Tuam, saturantur bono, Ps. civ 24, 25, 27, 28;

ubi in sensu interno per 'maria' significantur spiritualia; per 'reptilia,' omnia quae inde vivunt; fruitio describitur per 'dare iis cibum in tempore suo, et saturari bono:' apud Ezechielem, Et erit, omnis anima viva quae reptat, ad omne quo venit{3} fluvii, vivet, et erit piscis multus valde, quia veniunt eo aquae hae, et sanantur, et vivet omne quo venit fluvius, xlvii 9;

ubi de aquis ex nova Hierosolyma; 'aquae' pro spiritualibus ex origine caelesti; 'anima viva quae reptat' pro affectionibus boni et voluptatibus inde, tam corporis quam sensualium; quae quod 'vivant ex aquis,' seu spiritualibus ab origine caelesti, manifeste constat. [7] Quod etiam voluptates spurcae quae originem trahunt a proprio, ita a foedis ejus cupiditatibus, quoque 'reptilia' dicantur, constat apud Ezechielem, Et ingressus et vidi, et ecce omnis forma reptilis et bestiae, abominatio; et omnia idola domus Israelis, depictum{4} super pariete circum circa, viii 10;

ubi 'forma reptilis' significat spurcas voluptates quarum interiora sunt cupiditates, et harum, odia, vindictae, crudelitates et adulteria; talia sunt 'reptilia' seu jucunda voluptatum, ex amore sui et mundi seu proprio, quae sunt idola eorum quia ea jucunda putant, amant, pro diis habent et sic adorant: quae reptilia quia significabant talia foeda, in Ecclesia repraesentativa etiam ita immunda fuerunt ut ne quidem ea tangere liceret, et qui solum tetigit, erat immundus, ut constat, Lev. v 2; xi 31-33; xxii 5, 6. @1 See note to 776.$ @2 T. changes to expectant, but Heb. [ ] (sabar) = 'to view, look for,' though its Piel form here ='to hope.'$$ @3 So Heb. which has its subject [ ] (nahalayim) in dual number.$ @4 In his Sch. S. notes depictum, qui visum seu visio.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church