Arcana Coelestia (Potts) n. 9936

Previous Number Next Number See English 

9936. `Et erit super fronte Aharonis': quod significet ex Divino Amore Domini, constat ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, quod est Bonum Divini Amoris Ipsius, de qua n. 9806, et ex significatione `frontis' cum de Domino, quod sit Divinus Ipsius Amor; per `faciem' enim `Domini,' seu quod idem, per `faciem Jehovae,' significantur omnia quae sunt Divini Amoris, sicut misericordia, pax, bonum, sapientia, n. 222, 223, 5585, 6848, 6849, 9306, 9545, 9546; quod `facies Jehovae' seu `facies Domini' illa {1}significet, est quia per `faciem' in genere significantur interiora hominis, quae sunt ejus affectiones et inde cogitationes, ita quae sunt ejus amoris et fidei, videantur citata n. 9546; quod illa significentur per `facies,' est quia illa ex facie elucent, sicut in suo typo {2}aut in sua effigie, quapropter etiam facies vocatur effigies animi; inde est quod per `faciem' cum de Jehovah seu Domino, significentur illa quae sunt Divini Ipsius Amoris; quod per `frontem' in specie significetur ipse Divinus Amor, est quia interiora suas provincias sortita sunt in facie, interiora quae sunt {3} amoris in provincia frontis, quae sunt sapientiae et intelligentiae in provincia oculorum, quae sunt perceptionis in provincia narium, quae sunt enuntiationis in provincia oris {4}; inde patet cur per `frontem' cum de Domino, Qui repraesentatur per Aharonem, significetur Divinus Amor. Quia frons apud hominem correspondet amori ejus, {5}ideo qui in 2 amore caelesti sunt, hoc est, in amore in Dominum a Domino, dicuntur `signum {6}habere in frontibus,' per quod significatur quod in tutela Domini {7}sint quia in Amore Ipsius, ut apud Ezechielem, Dixit Jehovah, Transi per medium Hierosolymae, et signa signum super frontibus virorum gementium et suspirantium super omnibus abominationibus factis in medio ejus, et percutite, ne parcat oculus vester: sed contra ullum virum, super quo signum, ne appropinquate, ix 4, [5,] 6:

apud Johannem in Apocalypsi, Ecce Agnus stans super monte Zionis, et cum Ipso centum quadraginta quattuor milia, habentia nomen Patris Ipsius scriptum super frontibus suis, xiv 1:

apud eundem ibi, (x)Videbunt facies Dei et Agni, et nomen Ipsius in frontibus illorum, xxii 4:

apud eundem ibi, 3 Dictum, ut damno non afficerent gramen terrae, neque ullum virens, neque ullam arborem, sed homines solos qui non haberent signum Dei super frontibus suis, ix 4;

`habere signum Dei et nomen Dei et Agni super frontibus suis' pro in tuto esse ab infestatione malorum quae ab inferno, quia in Domino per amorem {8}, `gramen et virens, quod non damno afficeretur' pro vero scientifico per quod verum fidei, n. 7571, 7691, `arbor, quae nec damno afficeretur' pro perceptione veri ex bono, n. 103, 2163, 2722, 2972, 4552, 7692: 4 apud Moschen, Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis: alligabis verba illa in signum super manum tuam, et sint in frontalia inter oculos tuos, Deut. vi 4, 5, 8;

{9}`in frontalia' pro in signum amoris in Jehovam Deum; `inter oculos' dicitur, quia `oculi' significant intelligentiam et sapientiam quae ex illo amore, {10}et sapientia ex illo amore est Deum continue ante oculos habere; quod ita sit, patet, quia agitur de amore in Jehovam Deum; dicitur {11}quod Ipsum amarent ex toto corde, ex tota anima, et ex omnibus viribus, per quod significatur quod ex omnibus apud hominem; `ex corde' est ex voluntate ubi bonum amoris, n. 7542, 9050, 9300, (x)9495, `ex anima' est ex intellectu ubi verum fidei, ita ex fide, n. 9050, quae bina sunt interni hominis, `ex omnibus viribus' est ex illis quae sunt {12}intellectus et voluntatis in externo homine; vires et potentia amoris utriusque hominis, externi et interni, significantur per `manus,' n. 4931-4937, 7518, ideo dicitur quod verba illa alligarentur `in signum super manum.' 5 Quia `frons' ex correspondentia significat amorem caelestem apud bonos, ita apud malos significat amorem infernalem, qui est oppositus caelesti; horum frons dicitur frons aenea apud Esaiam xlviii 4, et frons obfirmata apud Ezechielem iii 7, 8; {13}et de illis qui in amore infernali sunt, dicitur quod haberent characterem bestiae super frontibus, Apoc. xiii 16, xiv 9, xx 4, et quoque nomen Babylonis super {14}frontibus, Apoc. xvii 5. @1 significent$ @2 seu$ @3 i ipsius$ @4 i, et sic porro$ @5 quapropter$ @6 accipere$ @7 essent$ @8 i et fidem$ @9 i esse$ @10 d ac i nam$ @11 amare$ @12 voluntatis et intellectus$ @13 ac illi quod habeant$ @14 illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church