Arcana Coelestia (Potts) n. 9928

Previous Number Next Number See English 

9928. `Ne moriatur': quod significet ne repraesentativum pereat, et sic conjunctio cum caelis, constat ex significatione `mori' cum de Aharone et ejus officio, quod sit cessatio repraesentativorum, et inde conjunctionis cum caelis; per Aharonem enim repraesentabatur Dominus, et per officium ejus {1}omne opus salvationis, et a parte hominis, cultus; qui cultus quod fuerit repraesentativus, et quod per cultum repraesentativum conjunctio cum caelis, multis (d)prius ostensum est, videantur loca citata n. 9320 fin., tum quid repraesentativum {2}Ecclesiae apud gentem Israeliticam et Judaicam {3}, n. 9280, ut et n. 9457, 9481, 9576, 9577, et quod conjunctio Domini (c)ac caeli cum homine tunc per repraesentativa fuerit, n. 9481; inde quoque fuit quod Aharon indutus esset vestibus, quae {4}repraesentabant caelestia, cum obiret sancta, et quod si aliter fecisset, moreretur; imprimis si ad sancta obeunda iret nesciente populo, nam apud populum erat Ecclesiae repraesentativum, et apud Aharonem repraesentativum Domini, a Quo et ad Quem omne cultus. @1 omnis cultus$ @2 in Ecclesia$ @3 i instituta$ @4 repraesentarent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church