Arcana Coelestia (Potts) n. 9925

Previous Number Next Number See English 

9925. `Ad ministrandum': quod significet dum in cultu et evangelizatione, constat ex significatione `ministrare' cum de Aharone, per quem repraesentatur Dominus, quod sit cultus et evangelizatio; per cultum significatur omne repraesentativum {1}cultus ex bono amoris et veris fidei, nam cultus qui ex illis vere est cultus, {2} at cultus absque illis est sicut crusta absque nucleo, et sicut corpus absque anima; talis usque cultus erat apud gentem Judaicam et Israeliticam, nam repraesentabat solum interna, quae, ut dictum est, sunt amoris et fidei; sed usque providebat Dominus ut cultus talis {3} perciperetur in caelis, et sic per illum fieret conjunctio cum homine, non per interna {4} sed per correspondentias cum externis, de qua re videantur citata n. (x)9320 fin. et 9380; hic cultus est qui significatur per `ministerium Aharonis.' Quod etiam evangelizatio, est quia per evangelizationem 2 intelliguntur omnia quae in Verbo agunt de Domino, et omnia quae in cultu repraesentabant Ipsum; nam evangelizatio est annuntiatio de Domino, de Ipsius Adventu, et de illis quae ab Ipso, quae sunt salutis et vitae aeternae; et quia omnia Verbi in sensu ejus intimo agunt de solo Domino, et quoque omnia cultus repraesentabant Ipsum, ideo totum Verbum est evangelium, pariter omnis cultus qui secundum illa quae in Verbo mandata sunt factus est; et quia sacerdotes praeerant cultui, et quoque docebant, ideo per ministerium illorum cultus et evangelizatio significabatur. @1 cultus ex bono altered to boni$ @2 i non autem qui peragitur in externis absque illis, nam cultus ex illis auditur et percipitur in coelis,$ @3 i audiretur et$ @4 i eorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church