9903. `In intrando illo ad sanctum': quod significet in omni cultu, constat ex significatione `intrare ad sanctum' quod sit cultus; sanctum enim vocabatur omnis administratio ejus ad altare, et in tentorio (x)conventus, quae administratio erat cultus.