9874. `Inclusi auro erunt in oppleturis suis': quod significet quod omnia et singula in communi et in particulari procedent ex bono quod amoris ex Domino in Dominum, constat ex significatione `auri' quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9510, et ex significatione `{1}includi illo in oppleturis suis' quod sit procedere ex illo; nam omnes et singuli lapides circumdabantur et sic includebantur auro, et quoniam `aurum' significat bonum amoris, ita inclusio id quod inde est, seu quod inde procedit; simile ac per fundas auri quibus circumdabantur bini lapides schoham, qui posti super umeralibus ephodi, vers. 11 hujus capitis. [2] {2}Cum his ita se habet: pectorale cum {3}duodecim lapidibus repraesentabat {4}omne bonum et verum in caelis, ita totum caelum, ut supra ostensum est, et caeli non solum, sed etiam omnes societates quae in caelis, ut et unusquisque angelus qui in societate, circumdatur Divina sphaera, quae est Divinum Bonum et Verum procedens a Domino, de qua videatur n. 9490-9492, 9498, 9499, 9534; sicut recipitur bonum et verum illius sphaerae {5} ab angelis, ita quoque omnia et singula apud illos procedunt inde, nam unusquisque angelus est caelum in minima forma; ipsum illud bonum procedens a Domino est quod {6}repraesentatur per auram circum lapides, et includens illos. [3] Quod id bonum sit bonum amoris a Domino in Dominum, constare potest ex eo quod omne bonum sit amoris, nam quod homo amat, hoc dicit bonum, et quoque sentit bonum; inde patet quod bonum caeleste sit bonum amoris in Dominum, nam per amorem illum conjungitur angelus et homo Domino; et sic {7} adducitur ad Ipsum, et fruitur omni bono `caeli'; quod id bonum sit a Domino, notum {9}est in Ecclesia, {10}doctrina enim ejus docet quod omne bonum sit a Divino et nihil a semet; inde patet quod bonum amoris in Dominum erit (c)a Domino, et quod bonum aliunde non sit bonum. @1 occludi illis I, includi illis T$ @2 in seq.$ @3 omnibus$ @4 totum coelum, hoc est omne bonum et verum in coelis$ @5 i Divina (Divinae intended)$ @6 repraesentatur altered to repraesentabatur$ @7 i is$ @8 in coelis$ @9 potest esse illis$ @10 quia sciunt$