Arcana Coelestia (Potts) n. 9870

Previous Number Next Number See English 

9870. `Cyanus, achates, et amethystus': quod significet spiritualem amorem boni, constat similiter ex colore illorum, color enim caeruleus ex albo significat bonum spirituale, seu quod idem amorem spiritualem boni, videatur supra n. 9868; amor spiritualis boni est charitas erga proximum, {1}et amor spiritualis veri est fides ex charitate; ex illo bono et ex hoc vero consistit caelum alterum; internum ejus est bonum charitatis, et externum est bonum fidei. Quod cyanus sit coloris caerulei, notum est, ut et quod amethystus; quod {2}etiam achates, non ita notum est, {3}nam in lingua originali nescitur cujus species lapis is sit, num achates, {4}num (x)turcicus, vel num alius. @1 at$ @2 autem$ @3 quare etiam$ @4 vel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church