9865. `Rubinus, topazius, carbunculus': quod significet caelestem amorem boni, constat ex significatione illorum lapidum, quod sint bonum caelestis amoris; amor caelestis est amor in Dominum a Domino. Quod lapides illi eum amorem significent, est ex colore illorum rubro et flammeo, et rubrum significat amorem, n. 3300, similiter flammeum, n. 3222, 6832, (x)7620-7622, 9570, hic amorem caelestem, quia in primo ordine sunt; et quae in primo ordine, correspondent illis quae in caelo intimo, ubi amor caelestis, hoc est, amor in Dominum regnat; duodecim {1}1 lapides in pectorali, quia repraesentabant omnia vera ex bono, {2}inde repraesentabant quoque totum caelum, nam caelum est caelum ex Divino Vero procedente (c)ex Divino Bono Domini; angeli ibi, qui constituunt caelum, sunt receptiones ejus; inde est quod tres lapides qui in primo ordine, repraesentent caelum intimum, proinde amorem qui ibi, qui vocatur amor caelestis boni, et amor caelestis veri; lapides qui in primo ordine amorem caelestem boni, qui in secundo amorem caelestem veri; quod illi lapides eum amorem repraesentent, trahunt ex colore, ut dictum est, nam lapides pretiosi secundum colores suos repraesentant; [2] apparent enim in caelis colores pulchritudine ineffabili, nam sunt {3} modificationes lucis caelestis, et lux caelestis est Divinum Verum procedens a Domino; inde patet quod colores ibi sistantur secundum variationes boni et veri; ita sunt modificationes lucis procedentis a Domino per angelos. Lux quae a Domino procedit apparet in intimo caelo sicut flamma, quapropter colores qui inde sunt rubent et fulgurant; at eadem lux apparet in medio caelo sicut lux candida, quapropter colores qui inde sunt candent, et quantum boni in se habent, coruscant; inde est quod bini colores fundamentales sint ad quos omnes reliqui se referunt, nempe color ruber et color albus, et quod color ruber sit repraesentativus boni, {4}et color albus repraesentativus veri, videatur n. 9467. [3] Ex his nunc constat unde est quod lapides {5} tot colorum secundum ordines in pectorali positi {6}fuerint, ut nempe repraesentarent omnia bona et vera quae in caelis in suo ordine, proinde universum caelum; quod lapides primi ordinis, qui sunt rubinus, topazius, et carbunculus, repraesentarent amorem caelestem boni, est quia illi trahunt a rubro; rubinus etiam, qui in primo loco est, in lingua originali derivatur a voce quae significat rubedinem; et carbunculus, qui in tertio loco, in ea lingua derivatur a voce quae significat fulgurationem, qualis ab igne; topazius autem, qui in medio loco, e qua voce derivatur, ignotum est, quod a (x)rubro flammeo colore fuerit, vero simile est; inde est quod {7} simile de illo {8}quod de auro dicatur apud Hiobum, Cum sapientia non certabit topazius Aethiopiae, auro puro non aestimabitur, xxviii (x)19;
`aurum' etiam est bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, (m)5658, 6914, 6917, (x)8932, 9490, 9510.(n) @1 i enim$ @2 exinde$ @3 i illi$ @4 at$ @5 i pretiosi$ @6 sint$ @7 i paene$ @8 After dicatur$