Arcana Coelestia (Potts) n. 9825

Previous Number Next Number See English 

9825. `Et pallium': quod significet Divinum Verum ibi in forma interna, constat ex significatione `pallii' quod sit medium regni spiritualis, ita ipsum verum quod ibi, nam per vestes Aharonis repraesentabatur regnum spirituale Domini, n. 9814, ita vera quae ibi in suo ordine, n. (x)9822; et quia regnum illud in tres gradus distinctum est, in intimum, medium, et externum, ideo per pallium significabatur id quod in medio illius regni est. Quod id regnum in tres gradus distinctum sit, est quia intimum ibi communicat cum caelesti, et {1}externum cum naturali, et medium sic trahit aeque ex utroque; {2}ut etiam aliquid perfectum sit, erit distinctum in tres gradus; ita est caelum, ac ita bona et vera ibi; {3} quod tres caeli sint, notum est, proinde tres gradus bonorum et verorum ibi; unumquodvis etiam caelum {4} in tres gradus distinguitur, nam intimum ejus communicabit immediate cum superiore, {1}externum cum inferiore, et medium sic per illa cum utroque, inde ejus perfectio; consimiliter se habet interioribus hominis, quae in genere distincta sunt in tres gradus, nempe in caeleste, spirituale, et naturale; pariter unumquodvis horum in suos tres gradus; nam homo qui est in bono fidei et amoris in Dominum, est caelum in minima forma correspondens maximo, n. 9279; ita quoque se habet in omnibus naturae, quod naturale hominis distinctum sit in tres gradus, videatur n. 4570, et in genere omnia interiora et exteriora ejus, n. 4154. Causa quod ita sit, est quia ubivis erit finis, causa, et effectus; finis erit intimum, causa medium. et effectus ultimum, ut res sit perfecta; inde est quod tria in Verbo significent completum a principio ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 9198, 9488, 9489. Ex his sciri potest cur vestes sanctitatis Aharonis essent{5} ephodum, pallium, et tunica, et quod ephodum {6}repraesentaverit externum, pallium medium, et tunica intimum ibi. 2 Quia pallium repraesentabat medium in regno spirituali, et {7}medium trahit (c)ab utroque, ideo illud pro ipso illo regno repraesentative sumitur, ut in Libro 1 Samuelis, Convertit se Samuel ad abeundum, sed Schaul apprehendit alam pallii ejus, et abrupta est; unde dixit Samuel ad illum, Abrumpet Jehovah regnum Israelis a super te hodie, et {8}dedit illud socio tuo, qui melior te, xv 27, 28;

ex his patet quod disruptio alae pallii Samuelis significaret abruptionem regni Israelis a Schaule, `regnum' enim `Israelis' significat regnum spirituale Domini, videatur n. 4286, 4598, 6426, 6637, 6862, 6868: 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 8805: similiter in eodem Libro, Abscidit David alam pallii Schaulis in occulto; et cum ostendit illam Schauli, dixit Schaul, Nunc novi quod regnando regnabis; et consistet in manu tua regnum Israelis, xxiv 5, 6, 12, 21 [A. V. 4, 5, 11, 20]:

etiam cum Jonathan iniit foedus cum Davide, exuit ille sibi pallium; et dedit Davidi, usque ad gladium, arcum, et cingulum, 1 Sam. xviii 3, 4, per quae repraesentabatur quod Jonathan, qui heres, abdicaret sibi regnum Israelis, et id transferret in Davidem. 3 Quia pallium repraesentabat regnum spirituale, ita quoque vera illius regni in genere; vera illius regni sunt quae vocantur vera spiritualia quae sunt in parte intellectuali hominis; haec per `pallia' significantur apud Ezechielem, Descendent desuper thronis suis omnes principes maris: et abjicient pallia sua, et vestes acupicturae suae exuent, xxvi (x)16; agitur ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri, n. 1201; vastatio earum in Ecclesia ibi describitur; pallia quae abjicient sunt vera {9}fidei quae in parte intellectuali, vestes autem acupicturae sunt vera scientifica quae in naturali, n. 9688; causa quod {10}illa vera significentur, est quia in regno spirituali Domini regnat verum, quod est {11}intellectus, at in regno caelesti bonum, quod est voluntatis: apud Matthaeum, Scribae et Pharisaei omnia opera sua faciunt ut spectentur ab hominibus, {12} et magnificant fimbrias palliorum suorum, xxiii 5, 6; `magnificare fimbrias palliorum' pro magnifice loqui vera solum ut {13}audiantur et spectentur ab hominibus. Quod talia per `pallium' significentur, constabit adhuc melius ab ejus descriptione in sequentibus hujus capitis, vers. 31-35. @1 extremum$ @2 nam ut$ @3 i nam$ @4 i similiter$ @5 i tres,$ @6 repraesentet$ @7 hoc$ @8 dabit IT$ @9 intellectualia$ @10 vera intellectualia$ @11 intellectualis$ @12 i illi dilatant phylacteria sua,$ @13 spectantur et audiantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church