Arcana Coelestia (Potts) n. 9810

Previous Number Next Number See English 

9810. `Aharon': quod significet quoad Divinum Caeleste: nempe repraesentativum Domini, constat ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua supra n. 9806; Divinum Caeleste (x)est Divinum Domini in caelo intimo, angeli enim ibi vocantur angeli caelestes et sunt receptiones Divini Veri in parte sua voluntaria; Divinum Verum procedens a Domino receptum in illa parte vocatur bonum caeleste, at receptum in parte intellectuali vocatur bonum spirituale; quale unum bonum et alterum, seu bonum caeleste et bonum spirituale, et quae differentia, videatur in locis citatis, n.9277, 9543.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church